- MALEA
- I.MALEALesbi promontorium e regione Mitylenes, Thueyd.Mons item Taprobanae apud Ptol.II.MALEApromontorium Peloponesi in orâ Australi Laconicae, per 50. mill. pass. in mare protensum, adversisque ventorum flatibus navigationem reddens periculosam. Unde factus est locus proverbio; Cum ad Maleam deflexeris, obliviscere quae fum domi. Poetae pro licentiâ suâ mediam syllabam nunc producunt, nunc corripiunt. Producunt Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 6.Nec timeam vestros curva Malea sinus.Stat. Theb. l. 7. v. 16.——— Raucae circumtonat ira Malsae.Propert. l. 3. Eleg. 18.Praebeat hospitio saeva Malea suo.Corripiunt Virg. Aen. l. 5. v. 193.———— Maleaeque sequacibus undis.Val. Flac. 1. 4. Argon. v. 261.———— Maleae velut arce fragosâTurbo rapax.Dicta a Maleo Argivorum rege, qui in eâ pulchrum templum constituit, quod Maleaticum appellavit. Maleum Plinio l. 4. c. 5. Cabo Malio Sophiano, Capo Malio di S. Angelo Brietio; 10. milliarib. a Cythera Insul. in Boream Hinc Maleus sinus, qui et Aureus a latronibus, teste Floro l. 3. c. 6. Isacius in Lycophronem, scribit Asini maxillam a formâ vocari. Ptolemaeo tamen duo diversa loca sunt, in quorum medio Boae ab eo describuntur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.